Missa brevis

 

 

Information:

Year: 2012
Text: Liturgical
Difficulty: Variable
Staff: SSAA / TTBB divisi
Duration: 9.45 min.
Pages: 11
Language: Latin

Premiered: Voces Capituli -2013-

 

Text:

Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.

Gloria in excelsis Deo,
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, Glorificamus te,
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine fili unigenite, Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius patris,
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus, Tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus, Jesu Christe,
Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.